Ioannes Lynch (Anglice John Lynch, Sydneii Australiae natus 8 Iulii 1946) est linguista linguarum Oceanicarum peritus et professor emeritus linguarum Oceani Pacifici. Olim fuit director Unitatis Linguarum Pacificarum in Universitate Pacifici Australis in Portu Vila, Vanuatu, institutae. Antequam in Vanuatu immigraverat, in Universitate Papuae Novae Guineae viginti et unum annos meruit, quinque annos ultimos magistratum Vice Cancellarii sustinens. Res quae operam dat sunt linguae Vanuatuanae, historia linguarum regionis Pacifici, linguae pidgin et creolae, mutatio linguarum, dictionaria, descriptio orthographiae. Ad tempus periodicum Oceanic Linguistics edit.